monumenta.ch > Plinius > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 23, 30
{XVIII} capitis dolores facit et gutturi inutile, prodest renibus, iocineri et interaneis, vesicae; conlevat enim ea; privatim contra buprestim valet, contra meconium, lactis coagulationem, toxica, dorycnium, ex oleo potum redditumque vomitionibus. ad omnia infirmius album, iucundius passi mustum et quod minorem capitis dolorem adferat.